Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 3: Versus 11

Ita ut ala.Quinque cubitorum erat ala cherub una, etc., quia angeli legem Dei descriptam in quinque libris indefessa devotione custodiunt, diligendo scilicet Deum ex omnibus viribus suis, et proximos tanquam seipsos.Plenitudo autem legis est charitasRom. 13.. Proximi quoque adinvicem sunt spiritus angelici et homines electi. Unde utraque ala cherub ejusdem mensurae est: quia eadem devotione qua sese alterutrum in Deo diligunt, nostram quoque ad se ascendentium societatem desiderant. Similiter ergo alae decem cubitos complent, cum in gemina charitatis exhibitione angeli, conditoris sui praesentia laetantur.
(* Traductions européennes)